Cicero and ‘Crurifragium’
暂无分享,去创建一个
Quid enim? si Daphitae fatum fuit ex equo cadere atque ita perire, ex hocne equo, qui cum equus non esset nomen habebat alienum ? aut Philippus hasne in capulo quadrigulas vitare monebatur? quasi vero capulo sit occisus. Quid autem magnum aut naufragum illum sine nomine in rivo esse lapsum – quamquam huic quidem his scribit in aqua esse pereundum? ne hercule Icadii quidem praedonis video fatum ullum; nihil enim scribit ei praedictum: quid mirum igitur ex spelunca saxum in crura eius incidisse? puto enim, etiam si Icadius tum in spelunca non fuisset, saxum tamen illud casurum fuisse, nam aut nihil est omnino fortuitum aut hoc ipsum potuit evenire fortuna. (Cicero, De Fato 5)
[1] J. Fontenrose. The Delphic Oracle , 2023 .
[2] O. Hamelin,et al. Sur le De fato , 1978 .
[3] Marcus Tullius Cicero,et al. Cicéron : Traité du destin , 1950 .