Ammianus Marcellinus 26.4.5–6
暂无分享,去创建一个
Hoc tempore velut per universum orbem Romanum, bellicum canentibus bucinis, excitae gentes saevissimae, limites sibi proximos persultabant. Gallias Raetiasque simul Alamanni poputabantur; Sarmatae Pannonias et Quadi; Picti Saxonesque et Scotci, et Attacotti Brittanos aerumnis vexavere continuis; Austoriani Mauricaeque aliae gentes, Africam solito acrius incursabant; Thracias et diripiebant praedatorii globi Gothorum. Persarum rex manus Armeniis iniectabat, eos in suam dicionem ex integro vocare vi nimia properans, sed iniuste, causando, quod post Ioviani excessum, cum quo foedera firmarat et pacem, nihil obstare debebit, quo minus ea recuperaret, quae antea ad maiores suos pertinuisse monstrabat.
[1] Stephen Johnson. Roman forts of the Saxon Shore , 1976 .
[2] R. Tomlin. The Date of the ‘Barbarian Conspiracy’ , 1974, Britannia.
[3] András Mócsy. Pannonia and Upper Moesia: A history of the middle Danube provinces of the Roman Empire , 1974 .
[4] A. Chastagnol,et al. L'empire chrétien , 1973 .
[5] W. Klein. Studien zu Ammianus Marcellinus , 1963 .
[6] N. Baynes. Rome and Armema in the Fourth Century , 1910 .