Tacitus' Obituary of Tiberius

casus prima ab infantia ancipites: nam proscriptum patrem exsul secutus, ubi domum Augusti priuignus introiit, multis aemulis conflictatus est dum Marcellus et Agrippa, mox Gaius Luciusque Caesares uiguere; etiam frater eius Drusus prosperiore ciuium amore erat. sed maxime in lubrico egit accepta in matrimonium Iulia, impudicitiam uxoris tolerans aut declinans. dein Rhodo regressus uacuos principis penates duodecim annis, mox rei Romanae arbitrium tribus ferme et uiginti obtinuit. morum quoque tempora illi diuersa: egregium uita famaque quoad priuatus uel in imperiis sub Augusto fuit; occultum ac subdolum fingendis uirtutibus donee Germanicus ac Drusus superfuere; idem inter bona malaque mixtus incolumi matre; intestabilis saeuitia sed obtectis libidinibus dum Seianum dilexit timuitue; postremo in scelera simul ac dedecora prorupit postquam remoto pudore et metu suo tantum ingenio utebatur. (6.51.1-3)

[1]  C. Gill The Question of Character-Development: Plutarch and Tacitus , 1983, The Classical Quarterly.

[2]  A. R. Hands Postremo Suo Tantum Ingenio Utebatur , 1974, The Classical Quarterly.